monumenta.ch > Hieronymus > sectio 8 > Lucas, 1 > sectio 101 > sectio 20 > bsbClm6224.182 > csg48.203 > ST I 118. > sectio 3 > sectio 21 > bnf11947.161 r > 71 > sectio 5 > bnf9389.247 > sectio 54 > sectio 7 > sectio 1 > 27 > sectio 28 > sectio 1 > bnf9389.248 > sectio 14 > bsbClm6224.183 > sectio > sectio 21 > sectio 10 > sectio 30 > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 4, 13
Unde bonum est illud sectari quod Dominus docet in Evangelio: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde . Quod autem ait iuxta Theodotionem, τὸ κῦτος, id est, altitudo eius, sive κυρεία, ut postea ipse interpretatus est, id est, dominatio, pro quo nos vertimus, aspectus eius, iidem contemptores historiae calumniantur, quod nequaquam dominatio Nabuchodonosor regis orbem terrarum possederit. Neque enim Graecis et Barbaris, cunctisque Septentrionis et Occidentis nationibus imperavit, sed tantum Orientis provincias tenuit, id est Asiam; non Europam et Libyam.